- EUROTAS
- I.EUROTASLelegis ex Myle filio nepos, pater Spartes, Cuius maritus Lacedaemon uxoris nomine urbem condidit, iuxta Athenas alterum Graeci oculum futuram. Ab illo fluv. Laconiae, de quo mox nomen accepit. Vide Paus. Laconicis et Marshamum Canone Chron. ad Sed. IX. ubi lacunam Marmoris Arundell. supplens, Eurotam, et Lacedaemonem, regnante Athenis Amphictyone, Spartae regnum tenuisse docet, Anno Attico 67. Ei itaqueve successit gener Lacedaemon. de quo infra. Adde, quae idem de Regnandi iure muliebri habet ad Sec. IV.II.EUROTASThessaliae fluv. quem Peneus accipit, nec recipit, sed olei modo supernatantem brevi spatio portatum abdicat. Plin. l. 4. c. 8.III.EUROTASfluv. Laconiae, Spartam praeterlabens, a praedicto Eurota, Myletis fil. dictus est. Is enim stagnantes aquas, per eam regionem, deduxit in mare. Ripas habet frequentibus lauris consitas, uti loquitur Liv. l. 34. c. 28. l. 35. c. 29. et 30. de bello Macedonico. Unde Virg. Eclog. 6. v. 82.Omnia quae Phoebo quondam meditante, beatusAudiit Eurotas, iussitque ediscere laurus.Olivis etiam abundare innuit Papin. Stat. Theb. l. 4. v. 227.Taygetique Phalanx, et oliviferi Eurotae.Et myrtis Catull de Nupt. Pelei et Thetid. Carm. 64. v. 89.Quales Eurotae progignunt flumina myrtos.Frigiditatem ei tribuit Ovid. Amor. l. 2. Eleg. 17. v. 31.Frigidus Eurotas, populiferque Padus.Asperitatem Stat. Theb. l. 1. v. 118.Audiit et medius caeli Parnassus, et asper.Eurotas. ----Fecunditatem Coluthus Theb.Μηδ᾿ ἱερῶν γονόεντος ἐπ᾿ Ε᾿υρώταο ῥεέδρων.Fuit hoc flumen Dianae gratissimum. Unde Virg. Aen. l. 1. v. 501.Qualis in Eurotae ripis, aut per iuga CynthiExercet Diana choros.Iuxta flumen hoc sese exercere solebant Dioscuri. Propert. l. 3. Eleg. 14. ad Sparten. de ludis Laconicis v. 17.Qualis et Eurotae Pollux et Castor arenis, etc.Nec non soror eorum Helena. (Iste enim virginibus Lacaenis mos) Idem ibid. v. 19.Inter quos Helene nudis capere arma papillisFertur, nec fratres erubuisse Deos.Papin. Stat. l. 4. Silv. 8. v. 28.Qualis maternis Helene iam digna palaestris,Inter Amyclaeos reptabat candida fratres.Unde abhinc rapta fertur. Ovid. Amor. l. 1. Eleg. 10. Initio.Qualis ab Eurota Phrygiis avecta carinis,Coniugibus belli causa duobus erat.Deniqueve Chorus virginum Spartanarum ita canit apud Theocr. in Helenae Epithalamio,Α῎μμες γὰρ πᾶσαι συνομάλικες, ἧς δρόμος ὡυτὸςΧρισαμέναις ἀνδριςτὶ παῤ Ε᾿υρώταο λοετροῖς.Nic. Lloydius. Oritur in Arcadia, non procul ab Alpheo, in vico Asca, prope Megalopolim. dictusqueve est etiam Hymerus, Marathon et Neris, exoneratqueve se in sin. Laconicum. Baudr.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.